Deuteronomy 23

Omnes qui molliter vivunt, nec virile opus perficiunt, non possunt permanere in congregatione sanctorum nec digni sunt introitu regni coelorum, quod violentiam patitur, et violenti diripiunt illud. Degener sensu vel moribus; vel quem haereticorum pravitas in perceptione sacramentorum degenerem fecit; vel ritus gentilitatis aut Judaismi maculavit. Is in Ecclesiam recipietur, cum integra fide decalogum legis secundum Evangelii institutionem servaverit, et carnalem conversationem Spiritu sancto roboratus abdicaverit; unde: Matth. 19.. Et alibi: Joan. 10.. . AUG., quaest. 33. Alia editio, etc., usque ad feminis imputaverunt, quas conservare maluerunt. Haereticos semper ab Ecclesia esse pellendos significat, quasi, etc. Tradunt Hebraei quod hae gentes propinquae sibi exeuntibus de Aegypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt. Mystice designant haereticos, qui fugientibus de Aegypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiae dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt. Quia saepe persecutio causa majoris prosperitatis est. Rom. 8.. . Idumaeus sanguineus vel terrenus carnem cujus est terrena materia significat: Aegyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi praebere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Aegyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenae fuimus; anima enim, quae coelestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus: II Cor. 5.. etc., id est paulatim fient spirituales. Per Idumaeum et Aegyptium significatur praesens vita, cui quamvis renuntiantes Aegyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Aegyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia saecularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit. . Spiritales Christi milites instruit, quibus alibi dicitur: I Cor. 9.. AUG., lib. de bono conjugali, cap. 20. Multa ponit lex in sacramentis et umbris futurorum, etc., usque ad non quia corpus mortuum peccatum est, sed significat peccatum animae a justitia desertae. Mystice GREG., lib. IX Moral., cap. 40. etc. Nocturnum somnium tentatio occulta, etc., usque ad et ad fidelium merita reparetur praesumenda. . Corporalem enim munditiam diligit Deus: ideo praecepit nihil foedum remanere in castris. Mystice. GREG., lib. XXXI Mor., cap. 32. etc. Naturae corruptibilis pondere gravatae a nostrae mentis utero quaedam cogitationum superflua quasi ventris gravamen erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, quod terram nostrae mentis poenitentiae dolore confodiat, et quod a nobis fetidum erumpit, abscondat. Balteo enim renes accinguntur, ideo per balteum, malae voluntatis contritio designatur, unde Job: Job. 2.. Terrena fragilitate considerata, sordes debemus operire. . AUG., quaest. 36. LXX: Non quod dominus eum apposuerit, etc., usque ad hoc explanat dicens: I Reg. 27.. . AUG., quaest. 37. LXX: etc., usque ad unde quid nobis videretur, ibi tractavimus. AUG. quaest. 38. LXX: etc., usque ad dicendum fuit, quod Domino abominatio sit. rapacis. Dona iniquorum non probat Altissimus. Eccli. 34.. . Usuram et avaritiam removet, et charitatem impendere jubet. Et pecunia, quae ad usuram dari prohibetur, quia vitium cupiditatis est exigere velle, quod cognoscis te non commodasse. Hanc Dominus habuit, et inde pauperibus erogandam tradidit, et nos ad liberalitatem largitatis invitavit. Altera est quam ad usuram dare debemus; unde: Matth. 25.. Infideli vel iniquo cui pecuniam damus ad usuram, cum pro verbo praedicationis exigimus fidem, poenitentiam et operationem bonam. Unde Salomon: Proverb. 10.. . In ecclesia alterius episcopi, potest alter aliquos corrigere vel confirmare, totam plebem non licet ei regere, vel magna negotia tractare. Extra ecclesiam hanc gratiam efferre non licet, quia in una domo carnes agni edi jubentur. Sunt quaedam loca Scripturae quae historialiter fidem imbuunt, quaedam moraliter sanctam conversationem instruunt: quaedam non secundum historiam, sed secundum allegoriam veneranda mysteria ostendunt. Caute ergo in segete proximi intrandum est, ut discernendo carpas cibum, non praecipitandum succisae messis incurras judicium.
Copyright information for VulgGlossa